monumenta.ch > Ambrosius > sectio 130

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 26, 130
Vetus igitur et antiqua avaritia est, quae cum ipsius divinae legis coepit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est. Propter avaritiam Balach putavit Balaam praemiis posse tentari, ut malediceret populum patrum: et vicisset avaritia, nisi Dominus a maledicto eum abstinere iussisset . Propter avaritiam praecipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Iesus Nave, qui potuit solem statuere, ne procederet , avaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem eius sol stetit, avaritia non stetit. Sole itaque stante, confecit Iesus triumphum: avaritia autem procedente, pene amisit victoriam.